Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item nec alia, quia aut una illarum actionum prius attingeret productum quam alia aut non, set utraque simul. Non una prius quam alia, puta actio Dei prius quam actio creature, quia si Deus sua actione prius rem totam produceret, tunc creatura per suam actionem sequentem nichil faceret. Et econuerso, si actio creature precederet actionem Dei, nec potest dici quod Deus producat partem et creatura partem, quia hic querimus utrum illud idem quod producit creatura immediate producat etiam Deus immediate. Prius enim fuit concessum quod in qualibet creatura materiali est aliquid quod est a Deo immediate, scilicet materia.
Item nec alia, quia aut una illarum actionum prius attingeret productum quam alia, aut non, sed utraque simul. Non una prius quam alia, puta actio Dei prius quam actio creature, quia si Deus sua actione prius rem totam produceret, tunc creatura per suam actionem sequentem nihil faceret. Et e conuerso si actio creature precederet actionem Dei, nec potest dici quod Deus producat partem et creatura partem, quia hoc querimus, utrum illud idem quod producit creatura immediate producat, etiam immediate Deus. Prius enim fuit concessum quod in qualibet creatura materiali est aliquid quod est a Deo immediate, scilicet materia.