Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo, quia impossibile est eandem actionem numero esse a duobus uel pluribus agentibus, ita quod a quolibet sit immediate et perfecte, nisi in illis sit eadem uirtus numero; set in Deo et creatura non potest esse eadem uirtus numero; ergo impossibile est quod eadem actio numero sit ab utroque immediate et perfecte. Actio autem creature immediate est a creatura et perfecte, cum non excedat uirtutem sue speciei; ergo eadem actio non est immediate a Deo.
Minor de se patet, set maior probatur. Contingit enim quod eadem actio numero sit a duobus et a quolibet perfecte, set ab uno immediate, ab alio uero mediate, quia eandem actionem, quam facit causa propinqua immediate, facit causa uniuersalis et remota perfecte, inquantum dat uirtutem cause proxime et datam conseruat, et hoc est mediate solum. Alio modo contingit eandem actionem numero esse duorum immediate, set a neutro perfecte, ut cum duo trahunt nauem uel due candele causant unum lumen, quia a neutro perfecte est tractus nauis et a neutra candela per se perfecte est illuminatio aeris. In talibus enim duo agentia imperfecta supplent uicem unius agentis perfecti. Si autem actio sit immediate et perfecte a quolibet, non apparet modus possibilis, nisi in utroque eorum sit idem principium uel eadem uirtus numero. Propter hoc enim dicimus quod in diuinis Pater et Filius una numero spiratione spirant Spiritum Sanctum et quilibet perfecte, quia in eis est uis spiratiua una numero.
Vera est ergo maior propositio, scilicet quod eadem actio numero non potest esse a duobus uel pluribus, ita quod a quolibet sit perfecte et immediate, nisi in eis sit eadem uirtus secundum numerum. Minor autem de se manifesta est. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod Deus ad effectum cause secunde non agit immediate eadem actione cum creatura.
Secundo, quia impossibile est eandem actionem numero esse a duobus uel pluribus agentibus ita quod a quolibet sit immediate et perfecte, nisi in illis sit eadem uirtus numero; sed in Deo et creatura non potest esse eadem uirtus numero; ergo impossibile est quod eadem actio numero sit ab utroque immediate et perfecte. Actio autem creature, immediate est a creatura et perfecte, cum non excedat uirtutem sue speciei, ergo eadem actio non est immediate a Deo.
Minor de se patet, sed maior probatur. Contingit enim quod eadem actio numero sit a duobus et a quolibet perfecte, sed ab uno immediate, ab alio uero mediate, quia eandem actionem, quam facit causa propinqua immediate, facit causa uniuersalis et remota perfecte inquantum dat uirtutem cause proxime, et datam conseruat, et hoc est mediate solum. Alio modo contingit eandem actionem numero esse duorum immediate, sed a neutro perfecte, ut cum duo trahunt nauem, uel due candele causant unum lumen, quia a neutro est perfecte tractus nauis, et a neutra candela est per se et perfecte illuminatio aeris. In talibus enim duo agentia imperfecta supplent uicem unius agentis perfecti. Si autem actio sit immediate et perfecte a quolibet, non apparet modus possibilis, nisi in utroque eorum sit idem principium uel eadem uirtus numero. Propter hoc enim dicimus quod in diuinis pater et filius una numero spriratione spirant spiritum sanctum et quilibet perfecte, quia in eis est uis spiratiua una numero.
Vera est ergo propositio maior, scilicet quod eadem actio non potest esse a duobus uel pluribus, ita quod a quolibet sit perfecte et immediate, nisi in eis sit eadem uirtus secundum numerum. Minor autem de se manifesta est. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod Deus ad effectum cause secunde non agit immediate eadem actione cum creatura.