Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.4.11

Ideo dicendum est aliter quod ea que fiunt a Deo mediantibus causis secundis non fiunt ab eo immediate, sicut ipsemet rationes terminorum uidentur sonare. Quod apparet primo sic: Si Deus ageret immediate ad productionem effectus cause secunde (ut cum ignis1 generat ignem), aut ageret eadem actione qua creatura aut alia. Non eadem propter duo. Primo, quia illam potest habere creatura sine speciali influxu Dei supposita conseruatione sue nature et sue uirtutis actiue, quia actio que non excedit uirtutem speciei agentis sufficienter elicitur a sola uirtute speciei, frustra ergo poneretur aliud immediatum eliciens talem operationem.


  1. ignis generat ignem] Thom., In Metaph., VII, 8, n.1444 (353b) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.5.11

Ideo dicendum est aliter quod ea que fiunt a Deo mediantibus causis secundis non fiunt ab eo immediate, sicut ipsemet rationes terminorum uidentur sonare. Quod apparet primo sic: Si Deus ageret immediate ad productionem effectuum cause secunde (ut cum ignis generat ignem), aut ageret eadem actione qua creatura, aut alia. Non eadem propter duo. Primo, quia illam potest habere creatura sine speciali influxu Dei supposita conseruatione sue nature et sue uirtutis actiue, quia actio que non excedit uirtutem speciei agentis sufficienter elicitur a sola uirtute speciei, frustra ergo poneretur principium aliud immediatum eliciens talem actionem.