Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.4.10

Preterea agere semper uniformiter et nullo modo difformiter est condicio agentis naturalis et non uoluntarii. Dicere ergo quod Deus quantum est ex parte eius semper agat uniformiter et nullo modo difformiter est idem ac si diceretur quod Deus agit ex necessitate nature et non ex libera uoluntate, quod est falsum.

Ratio etiam per quam probant suum propositum non ualet. Quod enim assumunt quod effectus particularis reducitur in causam particularem et uniuersalis in uniuersalem intelligen dum est de particulari et uniuersali per predicationem, consimiliter in causa et effectu, ut patet per exempla que ponit ibidem1 PHILOSOPHVS, ut statue quidem statuam faciens, hic autem huius, ita quod, sicut non est aliud re statua et hec statua, set ratione tantum, sic non reducuntur in causas diuersas re, set tantum ratione, que sunt statuifica et hec statuifica. Et similiter in proposito, cum esse et uiuere in eodem differant solum ratione, reduci debent solum in causas differentes ratione, ita quod solum est una causa re que dat esse et uiuere immediate, set sub diuersis rationibus, esse quidem inquantum ipsa est ens actu et aliud solum in potentia, uiuere uero inquantum est uiuens actu et aliud uiuens in potentia. Semper enim quod est tale in potentia fit ab eo quod est actu tale, et ita non oportet quod esse et uiuere in eodem secundum rationes eorum differentes reducantur immediate in causas realiter diuersas, puta uiuere in causam secundam, esse autem in causam primam, que est Deus.


  1. ibidem … hic autem huius] Arist., Phys., II, 3, 195b26‑27: transl. uetus ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.5.10

Item agere semper uniformiter, et nullo modo difformiter est conditio agentis naturalis et non uoluntarii. Dicere ergo quod Deus quantum est ex parte eius semper agat uniformiter, et nullo modo difformiter est idem, ac si diceretur Deus agit ex necessitate nature et non ex libera uoluntate, quod est falsum.

Ratio etiam per quam probant suum propositum non ualet. Quod enim assumunt quod effectus particularis reducitur in causam particularem, et uniuersalis in uniuersalem est intelligendum de particulari et uniuersali per predicationem, consimiliter in causa et effectu, ut patet per exempla que ponit ibidem PHILOSOPHVS, ut statue quidam statuam faciens, hic autem huius, ita quod, sicut non est aliud re statua et hec statua, sed de ratione tantum, sic non reducitur in causas diuersas re, sed tantum ratione que sunt statuifica et hec statuifica. Et similiter in proposito, cum esse et uiuere in eodem differant solum ratione reduci debent solum in causas differentes ratione, ita quod solum est una causa re que dat esse et uiuere immediate, sed sub diuersis rationibus, esse quidem inquantum ipsa est ens actu, et aliud solum in potentia, uiuere inquantum est uiuens actu, et aliud uiuens in potentia. Semper enim quod est tale in potentia fit ab eo quod est actu tale, et ita non oportet esse et uiuere in eodem secundum rationes eorum differentes reducantur immediate in causas realiter diuersas, puta uiuere in causam secundam, esse autem in causam primam, que est Deus.