Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.4.1

Quarto queritur utrum Deus agat immediate in omni actione creature. Et uidetur quod sic, quia, sicut se habet unitas ad constituendum numeros in ratione cause materialis, sic se habet Deus ad creaturas in ratione cause agentis; set unitas immediate sui additione ad numeros constituit omnem numerum preter binarium, quem constituit per se ipsam uel in se ipsa replica ta: addita enim binario constituit ternarium et addita ternario constituit quaternarium, et sic de omnibus; ergo similiter Deus cum aliis agentibus immediate producit omnem effectum preter primum, quem producit per se ipsum solum.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.5.1

Circa tertium principale queruntur duo. Primum est utrum Deus agat immediate in omni actione creature. Secundum est utrum Deo conueniat agere propter finem.

Ad primum sic proceditur quod Deus agat immediate in omni actione creature, quia sicut se habet unitas ad constituendum numeros in ratione cause materialis, sic se habet Deus ad creaturas in ratione cause agentis; sed unitas immediate sic se habet ad numeros quos sui additione cum aliis numeris constituat omnem numerum preter binarium, quem ipsa per seipsam uel in se replicata constituit: addita enim binario constituit ternarium et addita ternario constituit quaternarium, et sic de omnibus; ergo similiter Deus cum aliis agentibus immediate producit omnem effectum preter primum quem producit per seipsum solum.