Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.5

Responsio. Creatio 1 dicitur productio alicuius nullo supposito. Quod potest intelligi dupliciter. Vno modo quod nichil supponatur ex parte agentis, set creans innitatur solum sue uirtuti, et hoc modo secundum omnes creare non potest communicari creature et rationabiliter. Cui enim potest communicari quod non innitatur priori agenti, illi potest communicari quod non sit ab alio tamquam a causa agente; semper enim effectus innititur sue cause, precipue si sit causa eius conseruatiua: tunc enim innititur ei in esse et per consequens in omnibus perfectionibus que supponunt esse; set nulli creature potest commu nicari quod non sit ab alio agente, quia natura creature importat oppositum, scilicet quod sit ab alio; ergo nulli creature potest communicari quod creet nullo supposito ex parte agentis.


  1. Creatio … ex parte agenti] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 42ra: «Ad evidentiam primi sciendum quod creatio est productio alicuius nullo presupposito; quod autem actio nichil presupponit potest esse dupliciter: uno modo quando nichil presupponatur a parte agentis vel producentis; alio modo quod nichil supponat ex parte passi vel producti, quia scilicet producit totum effectum nichil presupponens. Primo modo non potest communicari quod nichil presupponat ex parte agentis cui non potest communicari quod non innitatur vel conservetur ab alio; sed creature non potest communicari quin innitatur et conservetur ab alio; ergo etc. Maior patet, quia sicut agere presupponit esse, ita quod innititur alteri quantum ad agere innititur quantum ad esse et econverso, quia agens sequitur esse, ideo quod innititur alteri quantum ad esse et quantum ad agere. Minor patet, quia illud poneret creaturam extra limites creature, quia creatura de se habet non esse, ideo si non inniteretur alio a quo habet esse, sed per se ipsam haberet esse, iam non esset creatura; ideo etc. Alio modo potest intelligi quod nichil presupponitur ex parte effectus producti nec sicut ex quo nec sicut in quo. Et quantum ad hoc est opinio primo communior et minor quod non potest communicari creature quod creet nichil supposito ex parte effectus quocumque modo nec etiam instrumentaliter. Quod probant primo ex parte potentie creative sic: virtus infinita non potest communicari creature virtus creativa cum infinita; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 70va: «Ad evidentiam primi sciendum quod creatio est productio alicuius nullo presupposito; quod autem aliquid in actione vel productione sua nichil presupponat potest intelligi dupliciter: uno modo quod nichil supponat ex parte agentis vel producentis; alio modo quod nichil presupponat ex parte producti. Primo modo secundo omnes non potest communicari creature quod producat aliquid nullo presupposito. Ratio est quia cui non potest communicari quod non innitatur alteri agenti priori non potest communicari quod producat aliquid nullo presupposito ex parte agentis, quia quod priori agenti innititur prius agens presupponit; sed creature communicari non potest quin priori agenti innitatur in actione sua (eodem modo sibi posset communicari quod non esset ab alio agente, quia semper effectus innititur sue cause; si sit causa conservans, tunc enim innititur ei inesse, et per consequens in aliis); ergo creature communicari non potest quod producat aliquid nullo presupposito ex parte agentis. Alio modo potest intelligi quod nichil presupponat ex parte effectus producti, et sic dicunt quidam quod non potest communicari creature quod creet. Et adducunt ad hanc opinionem decem rationes, quarum prima accipitur ex parte potentie creative sic: virtus infinita non potest communicari creature; sed virtus creativa est infinita; ergo etc.» • Cf. etiam Thom., S.th., I, 65, 3, resp.; Super Sent., II, 1, 1, 3, sol. (22); IV, 5, 1, 3, qla. 3, ad 4 (210) • Cf. etiam Heru. Nat., Super Sent., II, 1, 2, 3 (198bA-B): «Quantum ad tertium sciendum est, quod cum creare sit nullo presupposito aliquid producere: nihil autem presupponere in actione dupliciter potest intelligi. Vno modo ex parte agentis. Et sic creare idem est quod nulla priori causa in cuius virtute agat presupposita agere. Et agere, soli cause prime convenit: quia Deus est causa prima omnium, ut probatum est: et solus Deus est talis causa. Et ideo sic creare soli Deo convenit secundum Philosophos. Alio modo potest dici nihil presupponere, scilicet ex parte effectus, et hoc dupliciter. Vno modo ut intelligatur, quod res creata nichil prius se presupponat, sicut totum presupponit partes; et sic nihil presupponere non est de ratione creationis: immo cum realiter tota creatio sit ipsa tota res creata secundum rem loquendo: etiam ipsa tota creatio composita presupponit partes composite substantie sui. Alio modo dicitur nichil presupponens ex parte rei ficte: quia creatio non presupponit aliquod subiectum diuersum a tota creatione, sic ut in subiecto presupposito, et per creationem non producto recipiatur, sicut recipiunt actiones et passiones habentes subiectum» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.9

Responsio. Creatio dicitur productio alicuius nullo supposito. Quod potest dupliciter intelligi. Vno modo quod nihil supponatur ex parte agentis, sed creans innitatur solum sue uirtuti, et hoc modo secundum omnes creare non potest communicari creature et rationabiliter. Cui enim potest communicari quod non innitatur priori agenti, illi potest communicari quod non sit ab alio tanquam a causa agente, semper enim effectus innititur sue cause, precipue si sit causa eius conseruatiua. Tunc enim innititur ei in esse, et per consequens in omnibus perfectionibus que presupponunt esse. Sed nulli creature potest communicari quod non sit ab alio agente, quia nomen creature importat oppositum, scilicet quod sit ab alio, ergo nulli creature potest communicari quod creet nullo supposito ex parte agentis1.


  1. Creatio … agenti] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 42ra: «Ad evidentiam primi sciendum quod creatio est productio alicuius nullo presupposito; quod autem actio nichil presupponit potest esse dupliciter: uno modo quando nichil presupponatur a parte agentis vel producentis; alio modo quod nichil supponat ex parte passi vel producti, quia scilicet producit totum effectum nichil presupponens. Primo modo non potest communicari quod nichil presupponat ex parte agentis cui non potest communicari quod non innitatur vel conservetur ab alio; sed creature non potest communicari quin innitatur et conservetur ab alio; ergo etc. Maior patet, quia sicut agere presupponit esse, ita quod innititur alteri quantum ad agere innititur quantum ad esse et econverso, quia agens sequitur esse, ideo quod innititur alteri quantum ad esse et quantum ad agere. Minor patet, quia illud poneret creaturam extra limites creature, quia creatura de se habet non esse, ideo si non inniteretur alio a quo habet esse, sed per se ipsam haberet esse, iam non esset creatura; ideo etc. Alio modo potest intelligi quod nichil presupponitur ex parte effectus producti nec sicut ex quo nec sicut in quo. Et quantum ad hoc est opinio primo communior et minor quod non potest communicari creature quod creet nichil supposito ex parte effectus quocumque modo nec etiam instrumentaliter. Quod probant primo ex parte potentie creative sic: virtus infinita non potest communicari creature virtus creativa cum infinita; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 70va: «Ad evidentiam primi sciendum quod creatio est productio alicuius nullo presupposito; quod autem aliquid in actione vel productione sua nichil presupponat potest intelligi dupliciter: uno modo quod nichil supponat ex parte agentis vel producentis; alio modo quod nichil presupponat ex parte producti. Primo modo secundo omnes non potest communicari creature quod producat aliquid nullo presupposito. Ratio est quia cui non potest communicari quod non innitatur alteri agenti priori non potest communicari quod producat aliquid nullo presupposito ex parte agentis, quia quod priori agenti innititur prius agens presupponit; sed creature communicari non potest quin priori agenti innitatur in actione sua (eodem modo sibi posset communicari quod non esset ab alio agente, quia semper effectus innititur sue cause; si sit causa conservans, tunc enim innititur ei inesse, et per consequens in aliis); ergo creature communicari non potest quod producat aliquid nullo presupposito ex parte agentis. Alio modo potest intelligi quod nichil presupponat ex parte effectus producti, et sic dicunt QVIDAM quod non potest communicari creature quod creet. Et adducunt ad hanc opinionem decem rationes, quarum prima accipitur ex parte potentie creative sic: virtus infinita non potest communicari creature; sed virtus creativa est infinita; ergo etc.». ↩︎