Display to small
Rotate your device or try a larger display
In contrarium arguitur, quia, quamquam agens possit excedere effectum secundum se, tamen semper uidentur equari in actione et passione, quia nec aliud nec plus agit agens quam recipiat patiens; set creatio passio non arguit in creato infinitam potentiam passiuam uel aliquid infinitum productum; ergo nec creatio actio arguit in creante infinitam potentiam actiuam; set propter aliud non negatur quin creatio possit communicari creature, nisi quia creatio uidetur infinitam potentiam requirere in creante; ergo etc.
In contrarium arguitur, quia, quanquam agens posset excedere effectum secundum se, tamen semper uidentur equari in actione et passione, quia nec aliud nec plus agit agens quam recipiat patiens; sed creatio passio non arguit in creato nec infinitatem potentiam passiuam uel aliquid infinitum productum; ergo nec creatio actio arguit in creante potentiam infinitam actiuam; sed propter aliud non negatur quin creatio possit communicari creature nisi quia creatio uidetur infinitam potentiam requirere in creante; ergo etc.