Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.40

Ad aliam rationem per quam probatur quod nulla forma materialis potest creari ab aliqua creatura. Respondendum est per interemptionem minoris. Omnis enim forma a quocunque producta prius ordine nature, est aliquid in se quam unita materie, quanuis simul sint secundum tempus, quia unio uel compositio supponit omnia unibilia seu componibilia, sed non e conuerso, nec propter hoc potest forma materialis per se existere sine materia uel subiecto, quia multa quorum unum est prius altero ordine nature sunt inseparabilia duratione, ut subiectum et sua passio, et omnia accidentia que dicunter inseparabilia.