Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.39

Si autem isti dicerent quod non repugnat intellectui angelico intelligere omnia intelligibilia diuersarum rationum que sunt et esse possunt eum talia sunt finita, concedendum est eis, sed non esset concedendum quin hoc posset fieri per unam intellectionem. Nam intellectus beatus humanus uel angelicus uidens Deum uidet in ipso omnes res creatas et creabiles quantum ad suas quidditates specificas, ut probabitur lib. IV. Et tamen cognitio beata intellectus angelici uel humani est finita, unde ex sola finitate non potest sufficienter argui quod angelus non possit intelligere omnia intelligibilia naturalia unica intellectione que sit substantia.