Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.38

Item nec minor sufficienter probatur. Habet enim duas partes. Vna est quod angelus nihil producit nisi intelligendo et uolendo, et hec conceditur. Alia est quod intelligere et uelle angeli necessario sunt accidentia, et hoc non bene probatur, immo ad eius probationem assumitur unum manifestem falsum, uidelicet quod non repugnant intellectui angelico distincte intelligere quecunque intelligit, etiam si intelligibilia essent infinita alterius rationis, et ita separata quod nullum eorum esset principium cognoscendi alterum. Hoc enim est impossibile, quia aut esset per unicam intellectionem, aut per plures. Non per unam, quia illa esset infinita, ut ipsimet dicunt. Neque per plures, quia ille necessario essent infinite numero, cum nullum eorum esset ratio intelligendi alterum, et sic essent tot intellectiones quot essent intelligibilia. Hoc autem non posset esse. Primo, quia intelligendo unum post alterum distincta intellectione nunquam poterit deueniri ad infinitum actu. Secundo, quia si esset deuentum aliqua illarum intellectionum esset infinita, quia cum intellectiones sint alterius et alterius rationis, et per consequens alterius perfectionis, si esset in eis processus in infinitum esset deuentum ad aliquam intellectionem infinitam, quia semper producendo augeretur perfectio, et sic impossibile est quod angelus possit intelligere simul uel succesiue per unam intellectionem uel plures, intelligibilia infinita alterius rationis quin semper sequatur intellectionem aliquam esse infinitam, quod est impossibile, unde sicut infinitas specifica repugnant enti, ut probatum fuit primo libro, sic repugnant cognoscibilitati.