Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.37
Ex quibus patet quod non omnis actus qui necessario preexigitur termino actionis est productio uel formale productiuum termini. Sed est quandoque actus directiuus uel inclinatiuus principii actiui respectu actionis, et tali actui solum per se conuenit quod sit directiuus et inclinatiuus, quod autem sit substantialis uel accidentalis hoc accidit et uariari potest. Et sic patet quod maior propositio non est probata.