Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad rationes per quas probatur idem per inductionem in creaturis diuersis. Respondendum est. Et primo ad illam per quam probatum est quod angelus non possit creare. Dicendum est quod nec maior probatur sufficienter, nec minor. maior non, quia aliquis actus preexigitur termino actionis, qui nec est productio termini, nec principium formale productiuum, sed est directiuus uel inclinatiuus siue explicatiuus principii productiui respectu productionis et termini producti. Et istud est in omni agente per cognitionem seu per artem, quia intelligere et uelle que necessario preexiguntur termino producto non sunt productiones, nec principia formalia productiua sed unum eorum (scilicet intelligere) est directiuum, et aliud scilicet uelle est inclinatiuum seu applicatiuum principii actiui ad agendum, ut patet in actione que sit per artem humanam, quia intelligere et uelle solum applicant membra corporis in quibus est uirtus seu potentia faciendi opera artis, et idem est in operibus naturalibus que preexigunt cognitionem tam in homine quam in brutis. Homo enim generat hominem, et equus equum precognoscendo et appetendo, sed cogitare et appetere non sunt generare, nec principia formalia quibus sit generatio, sed solum applicantia actiua passiuis. Et idem esset de igne, si generaret ignem precognoscens et uolens.