Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.35

Ad sextum dicendum est quod si agens instrumetale uocetur omne illud quod supponit aliquod aliud agens, sic omnis creatura in actu suo quantuncunque naturali est agens instrumentale, quia supponit primam causam cui innititur in esse, et per consequens in agere. Et tale instrumentum non oportet quod agat ut motum uel per motum, quia neque angelus mouetur quoquam motu ad hoc ut agat, neque celum necesse esset moueri, ut quidam dicunt ad hoc ut ageret. Rursus agens naturale non oportet quod disponat ad effectum ulterioris agentis. Alioquin omnem actionem naturalem sequeretur effectus qui esset a primo agente, quod non est uerum. Si uero agens instrumentale uocaretur solum illud quod de se non exiret in actum, nisi speciali motione facta circa ipsum (sicut est in securi) sic uerum est quod assumitur, et tale agens non posset creare huiusmodi actione. Non oportet autem quod omnis creatura sit instrumentum Dei hoc modo, quia nec est etiam in actionibus naturalibus, ut dictum est.