Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.32

Ad tertium dicendum est quod inter ens et nihil nulla est proportio, quia alterum est positiuum et alterum pure negatiuum, et positiui ad non positiuum nulla est proportio. Similiter nulla est proportio distantie que est inter duo entia creata ad distantiam si qua sit inter ens creatum et nihil, non propter infinitatem alicuius earum, sed quia una est positiua et inter extrema positiua, altera uero habet unum extremum negatiuum. Ex ista autem improportione non sequitur quod uirtus que potest super unam distantiam sit improportionabilis uirtuti que potest super aliam, ut patet per exemplum simile. Nulla est enim proportio distantie inter lumen et tenebras ad distantiam caloris a frigiditate, cum tamen quelibet sit finita, et eadem uirtus solis potest super utranque, quia erem de tenebra deducit ad lumen, et de frigiditate ad calorem.