Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.30

Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quia creatio non habet proprie terminos, ut supra probatum fuit uel si aliquo modo toleretur quod ens et nihil sint termini creationis, inter tales terminos cum non sint ambo positiui nulla est distantia, ut similiter fuit ostensum, uel si est aliqua distantia illa non est infinita. Et quanuis hoc fuerit sufficienter probatum, tamen ad maiorem euidentiam notandum est, quod quando extrema distantie sunt mediata, tunc tanta est distantia quanta est quantitas medii interpositi, siue sit quantitas extensiua, siue intensiua, ut patet in distantia terminorum quantitatiuorum, et in distantia qualitatum contrariarum habentium medium. Sed quando distantia est inter extrema immediata, tunc tanta est precise distantia extremorum quantum unum extremum est maius altero. Quod patet, quia ubi non est medium inter extrema nihil aliud est ibi distantia, nisi excessus unius extremi super alterum. Aliter enim non potest ibi sumi. Cum igitur ens finitum creatum non excedat in infinitum nihil sibi correspondens, quia non excedit nisi tantum quantum ipsum est, patet quod non est ibi distantia infinita. Ex quo patet quod illud quod assumitur ad probationem istius minoris, non est uerum scilicet quod inter quodcunque ens et nihil sibi correspondens fit tanta distantia quod non possit dari maior, quia sicut est maior excessus Dei ad non Deum, uel totius entis ad totum non ens, quam sit istius entis puta lapidis ad non ens sibi correspondens, sic maior est distantia Dei a non Deo, uel totius entis a toto non ente, quam sit huius entis puta lapidis a non ente sibi correspondente.