Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.3

Item inter ens et nihil nulla est proportio; ergo similiter inter uirtutem que producit ens ex ente et uirtutem que producit aliquod ens ex nihilo nulla est proportio, sed cuiuslibet finiti ad finitum est aliqua proportio; ergo necesse est alteram illarum duarum uirtutum esse infinitam, illam uidelicet que producit aliquid ex nihilo per creationem; sed infinita uirtus non potest communicari creature; ergo etc.