Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.29

Ad primum argumentum in oppositum dicendum quod nulli. Et ad probationem dicendum est, quod secundum ordinem institutum agens creatum agens per artem supponit aliquid productum per agens naturale, non quia agit per artem (cum Deus qui nihil supponit, agat per artem), sed quia forma rei artificiande, ad quam solam producendam se extendit. Virtus talis agentis est ordo uel compositio, que nulla uirtute potest esse nisi in ordinatis et compositis. Et similiter agens naturale supponit materiam a Deo productam, quia agit per solam formam (que est altera pars compositi) et que non potest producere nisi formam, que de natura sua est altera pars compositi, nec effectus productus sit perfectior suo principio productiuo. Sed ex hoc non sequitur quin Deus possit producere aliquam creaturam puta intelligentiam que se tota ageret producendo aliquid aliud secundum se totum.