Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.14

Secundum patet, scilicet quod non sit de ratione creature quod agat per motum uel etiam mutationem, quin oppositum possit ei communicari. Et 1 de motu quidem manifestum est, cum uideamus aliquas actiones creature esse sine motu, sicut est illuminatio. De mutatione autem probatur sic: Non minus est possibile Deo separare accidens a subiecto dum producitur quam postquam productum est; set secundum est possibile et fit in sacramento altaris; ergo et primum, scilicet quod accidens producatur non ex subiecto nec in subiecto ab agente naturali, cooperante tamen Deo non ad productionem, set ad talem existentiam rei producte, et per consequens producetur absque mutatione que subiectum requirit.

Et confirmatur, quia, si de ratione actionis creature esset supponere subiectum, uirtute diuina non posset fieri quod esset sine subiecto, quia ea que sunt intrinsece de ratione alicuius non possunt ⟨ab eo⟩ separari absque contradictione.


  1. Et … sicut est illuminatio] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 42rb-va: «Secundo. Propter hoc uidetur repugnare creature quod creet, quia agit per motum; set contra: creatura agere per motum non potest intelligi nisi dupliciter. Vel quia in agendo mouetur a Deo uel quia sua actio qua agit est motus. Primum non est necessarium, quia in hoc est differentia inter agens naturale quod est instrumentum respectu Dei et inter instrumentum artificialem, quod agit uirtute artificis, quia instrumentum artificiale non habet in se uirtutem actiuam sufficientem qua conseruata possit agere, et ideo semper indiget noua motione agentis principalis; set agens naturale habet uirtutem actiuam a Deo qua conseruata agit, et ideo non indiget continua motione. Ad hoc enim quod ignis calefaciat nichil aliud requiritur nisi quod conseruet uirtutem calefactiuam quam recipit a Deo; ergo non oportet quod creatura continue moueatur a Deo, immo sufficit conseruatio sue uirtutis. Item dato quod omnis creatura, dum agit, moueretur a Deo, tamen nichil ad propositum, nisi detur secundum membrum, scilicet quod quidquid creatura producit producit per motum, ita quod sua actio etiam sit motus, quia licet creatura, dum agit, moueretur a Deo, tamen si creatura per motum non ageret, non exigeret in quid ageret, et sic creare posset. Ideo probatur quod non oportet quod necessario actio creature sit motus. Primo quia non omnis actio creature est motus, ut patet in illuminatione, que est mutatio et non motus» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 71ra: «Secunda ratio est ista: propter hoc uidetur secundum eos repugnare creature quod creet, quia agit per motum; set hoc non obstat; ergo etc. Probatio minoris: quod enim creatura agat per motum non potest intelligi nisi dupliciter: uel quia in agendo mouetur a Deo, uel quia sua actio qua agit est motus; primum non est necessarium, quia in hoc est differentia inter agens natura, idest instrumentum prime cause, et instrumentum artificiale quod agit uirtute artificis, scilicet quia instrumentum artificiale non habet in se uirtutem actiuam qua possit agere et ideo semper indiget noua motione; sed agens naturale habet uirtutem qua conseruata agit et ideo non indiget noua motione. Item dato quod omnis creatura, cum agit, necessario mouetur a Deo, tamen nichil ad propositum, nisi detur secundum membrum, scilicet quod quidquid creatura producit per motum producat, ita quod sua actio sit motio, quia licet creatura dum agit moueatur a Deo, tamen si ipsa per motum non ageret, non exigeret in quid ageret; sed hoc non est necesse, scilicet quod eius actio sit motus, ita quod oppositum implicet contradictionem. Primo quia non omnis actio creature est motus, sicut patet in illuminatione» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.28

Secundum patet, uidelicet quod non est de ratione actionis creature quod sit motus uel mutatio que supponunt subiectum, quia non minus est possible Deo separare accidens a subiecto dum producitur ab agente naturali quam postquam productum est; sed secundum est possible, sicut fit in sacramento altaris; ergo et primum, scilicet quod accidens producatur non ex subiecto, nec in subiecto ab agente naturali cooperante tamen Deo non ad productionem, sed ad talem existentiam rei producte, et per consequens producetur absque mutatione que subiectum requirit.