Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.12

Item presentia uel absentia subiecti non mutat distantiam terminorum. Eque enim distant album et nigrum in subiecto, sicut distarent separata a subiecto; set ens et nichil, puta forma et priuatio, non distant in infinitum in subiecto; ergo etc.

A.II.1.2.13

Concedo tamen quod ens et nichil in nullo conueniunt, set ex hoc non sequitur quod distent in infinitum, sicut ultima spera et nichil extra non sunt simul nec tamen distant in infinitum. Quod si quis interpretetur distantiam entis ad nichil esse non conuenientiam in aliquo, certe propter hanc non oportet ponere in creante infinitam potentiam, quia hanc absoluit agens naturale. Quod patet. Termini enim generationis per se sunt forma et priuatio, que secundum se est purum nichil, licet subiectum aliquid sit, ut 1 dicitur I Phisicorum, et similiter in illuminatione termini sunt lumen et priuatio eius; distantia autem horum dissoluitur per agens naturale; ergo etc.

Patet igitur quod distantia entis ad nichil non arguit infinitam potentiam creantis nec per consequens impedit quin ⟨creare⟩ creature possit communicari.


  1. ut dicitur I Phisicorum] cf. Arist., Phys., I, 7, 191a8‑17 • Cf. etiam Arist., Phys., V, 7, 225a12‑16 • Duns Scot., Ord., IV, 1, pars 1 (23,372‑373) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.27

Item positio uel amotio subiecti non auget uel minuit distantiam terminorum. Tantum enim distant ab inuicem albedo et nigredo si sint separate, sicut si essent in subiectis. Sed ens et nihil circa subiectum suppositum, non distant in infinitum, quia forma et priuatio circa subiectum se habent ut ens et nihil, quorum distantia absoluit agens naturale actione naturali. Ergo excluso omni subiecto ens et nihil non distant in infinitum.