Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.11

Item dato quod inter ens et non ens sit aliqua distantia, tamen illa non potest esse infinita, quia illa distantia non est infinita qua est dare maiorem; set distantia entis ad non ens, ut pertinet ad creationem, est dare maiorem, scilicet illam que est entis ad non ens, quod implicat contradictionem; ergo etc.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.26

Tertio, quia dato etiam quod distarent. illa distantia non esset infinita. Quod patet dupliciter. Primo, quia illa distantia non est infinita qua est dare maiorem, sed est dare maiorem distantiam quam sit illa que est entis a non ente, quod ponitur terminus creationis, eo quod non ens quod implicat contradictionem multo plus distat ab ente quam illud non ens, quia ex ipso nihil plus potest fieri, quare etc.