Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.10

Secundo: Dato quod ens et nichil sint termini creationis, adhuc non uidetur uerum quod assumitur, scilicet quod inter ens et nichil sit infinita distantia, quia omnis distantia uidetur requirere terminos positiuos, quod patet in distantia locali: inter ea enim quorum neutrum habet locum aut inter ea quorum unum habet locum et non alterum non potest esse distantia localis, sicut inter duos angelos uel inter corpus et angelum (si ponatur angelus nullo modo esse in loco) uel, ut loquamur sine calumpnia, nulla distantia aut proprietas localis est inter ultimam speram et nichil quod est extra ipsam; ergo similiter nulla est distantia secundum formam inter illa quorum alterum nec est forma nec habens formam; set ens et nichil sunt huiusmodi; ergo etc.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.25

Secundo, quia dato quod ens et nihil essent termini creationis, tamen nullam habent inter se distantiam. Sicut enim differentia et diuersitas non est nisi entium inter se (ens enim non est diuersum nec differens a non ente, quia idem et diuersum sunt differentie entis). Sic et distantia non est nisi entium, et non entis, a non ente. Quod patet in speciali distantia que est secundum locum. Celum enim non distat a nihilo ultra celum distantia locali. Et per eandem rationem illa non distant distantia formali, quorum unum est ens et aliud nihil.