Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.9

Primo ergo ostendetur quod non est necessarium id quod creat habere uirtutem infinitam propter infinitam distantiam non entis ab ente. Quod patet primo per hoc quod ens et nichil non sunt termini creationis, ut 1 apparet ex precedente questione. Quod enim creatio dicatur esse de nichilo, solum intelligitur negatiue, quia non est de aliquo nec in ratione subiecti nec in ratione termini. Ex quo potest formari talis ratio: Quandocumque actio non habet subiectum nec terminum a quo, set solum effectum productum, nisi effectus productus secundum se arguat infinitatem uirtutis productiue, non poterit argui ex aliquo quod sit in actione, quia non est ibi aliquid nec subiectum nec terminus nec distantia terminorum; set creatio est huiusmodi, ut 2 declaratum est in questione precedente; ergo etc.; effectus autem creationis secundum se non arguit infinitam uirtutem agentis, cum et ipse sit finitus; ergo etc.


  1. ut ... ex precedente questione] cf. supra, II, 1, 1, 1 [A.II.1.1.6] [C.II.1.1.7] • Cf. etiam Heru. Nat., Super Sent., II, 1, 1, 2 (193bA-B): «Vlterius sciendum, quod creatio proprie loquendo non habet termino a quo: quia ibi non est aliquod subiectum in esse reali sub aliquo oppositorum a quo necessario recedatur per actionem agentis mouentis ad oppositum. Quando autem tota res nullo presupposito producitu: non est ibi secundum rem aliquod subiectum prius substratum alicui opposito: et ideo creatio non habet terminum a quo nisi forte secundum imaginationem: sed tantum respicit obiectum productum» • Cf. Heru. Nat., Super Sent., II, 1, 1, 2 (199bC): «Ad primum ergo potest dici, quod creatio non habet entium a quo proprie, quia creatura numquam in rerum natura fuit subiecta ipsi nichil, sicque quod muet ad albedinem fuit tempus in rerum natura subiectum nigredinis uel priuationis albedinis. Et ideo creans non respicit distantiam inter ens et nichil ut quam transeat: sed tantum respicit obiectum productum, rem scilicet creatam que finita est. Et primo potest dici, quod illud quod ratio supponit, non habet ueritatem». ↩︎

  2. ut … in questione precedente] cf. supra, II, 1, 1 [A.II.1.1.7-8] [C.II.1.1.8-9] ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.24

Primo ergo ostenditur quod non est necessarium illud quod creat habere uirtutem infinitam propter infinitam distantiam non entis ab ente. Quod patet primo per hoc quod ens et nihil non sunt termini creationis ut patet ex prima questione. Quod enim creatio dicatur esse de nihilo solum intelligitur negatiue, quia non est de aliquo nec in ratione subiecti, nec in ratione termini. Ex quo potest formari talis ratio, quandocunque actio non habet subiectum, nec terminum a quo, sed solum effectum productum, nisi effectus productus secundum se arguat infinitatem uirtutis productiue non poterit ex aliquo quod sit in actione argui infinitum uirtutis productiue, quia non est ibi aliquid, nec subiectum, nec termini, nec distantia terminorum, sed creatio est huiusmodi, ut declaratum est in I questione, ergo etc. Effectus autem creationis secundum se non arguit infinitam uirtutem agentis cum ipse sit finitus, ergo etc.