Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.8

Hiis tamen non obstantibus dicendum est quod Deus potest communicare creature quod producat aliam creaturam nullo supposito in quo agat. Et quia tota repugnantia que uidetur esse in creatura, ne creet, fundatur in duobus, quorum unum est quod creatio 1 uidetur requirere infinitam potentiam in creante propter infinitam distantiam entis a non ente, aliud est quod omnis 2 actio creature uidetur esse per motum uel mutationem, que necessario supponunt subiectum, ideo hec duo infringentur per ordinem.


  1. creatio … a non ente] cf. Thom., Super Sent., II, 1, 1, 3, sed contra 2 (21); De pot., 3, 4, sed contra 1 (45b); S.th., I, 45, 5, ad 3 • • • Duns Scot., Ord., IV, 1, pars 1 (11,124‑12,127) • • • Alb., Super Sent., II, 1, A, 7, ad 2 (21a); Summa de creat., I, 1, 4, sed contra (313b) • • • Henr. de Gand., Quodl., IV, 37 (434,27-32) • • • Aeg. Rom., Ord., II, 1, 1, 2, 5, sed contra 2 (26b): «In contrarium est Dam. de Angelis, et de creaturis dicens: Quicunque vero aiunt conditores esse cuiuscunque substantie: hi omnes sunt os patris sui diaboli: creature enim existentes, scilicet angeli non sunt conditores rerum. Praeterea Augustinus ait: ‘Non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est putare posse aliquid creare’. Sed si alicui creature competeret vel competere potest creare, vel cooperari Deo in opere creationis: hoc competeret angelis, quod sunt supremae creaturae: sed non competis eis, ergo nec aliis. Praeterea nihil, et aliquid distant in infinitum, quia non entis ad ens nulla est proportio: ergo ex nihilo fieri aliquid, requirit potentiam infinitam: quare etc.»; Report., II, 5 (200,6‑7) • • • Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 42rb: «Alia opinio est opinio contraria quod creatura ut est instrumentum Dei saltem potest creare propter quatuor. Primo quia propter aliud non uidetur negari quin creatura possit creare, nisi quia creatio requirit virtutem infinitam; sed hoc est falsum; probatio quia tu non probas nisi quod inter ens et non ens est distantia infinita. Contra. Distantia positiua ponit due extrema positiua; ens autem et nichil non sunt duo positiua; ergo etc. Item distantia supponit medium; ens autem et non ens non habent medium, quia inter contradictoria non cadit medium; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 70va: «Alia opinio dicit oppositum quod potest communicari creature quod creet. Et adducuntur ad hoc quatuor rationes, intre quas due sunt quasi negatiue destructrices duas rationes adductas, alie due sunt magis positiue. Prima est ista: propter aliud non uidentur alii ponere quod craetio non communicari possit creature, nisi quia virtus infinita requitur ad creationem propter infinitam distantiam inter ens et nichil; set propter infinitam distantiam inter ens et nichil non requiritur uirtus infinita ad creationem, ut probabo; ergo etc. Maior patet, quia hoc est unum quod uidetur eos principaliter mouere, ut patet per primam rationem. Minor declaratur, quia omnis distantia est inter terminos positiuos [positiuos om. sed i.m. suppl.]; nichil autem terminus positius non est; et ideo sicut nichil non potest esse terminus, sic non potest distare ab ente. Item inter illa non est infinita distantia inter que non est medium; set inter ens et nichil non est aliquod medium, quia contradictoria (contradictio enim est cuius secundum se non est medium)» • • • Cf. Ioh. Paris., Super Sent., II, 1, 6 (32,4-6) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 1, 1, 3 (7b): «Eductio alicuius ex non ente in ens, propter infinitam distantiam requirit infinitam potentiam: sed creatura, cum sit finita, non est capax infinite potentie: ergo nec potentie educendi aliquid de nichilo: ergo nec creandi» ↩︎

  2. omnis … necessario supponunt subiectum] cf. Thom., S.th., I, 45, 2, arg. 2 et resp. • • • Duns Scot., Ord., IV, 1, pars 1 (13,161‑14,168) • • • Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 (T70vb‑71ra; Vb42rb) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.23

His tamen non obstantibus dicendum est quod quanuis nulli creature sit communicatum quod creet, tamen non apparet aliqua ratio conuincens necessario quod Deus non posset facere aliquam creaturam, que possit aliquid producere nullo supposito in quo agat. Et quia tota repugnantia, que uidetur esse in creatura ne creet fundatur in duobus, unum est quod creatio uidetur requirere infinitam potentiam in creante propter infinitam distantiam entis a non ente. Aliud est quod omnis actio creature uidetur esse per motum uel mutationem, que necessario supponunt subiectum. Ideo hec duo infringentur per ordinem1.


  1. creatio … ordinem] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 42rb: «Alia opinio est opinio contraria quod creatura ut est instrumentum Dei saltem potest creare propter quatuor. Primo quia propter aliud non uidetur negari quin creatura possit creare, nisi quia creatio requirit virtutem infinitam; sed hoc est falsum; probatio quia tu non probas nisi quod inter ens et non ens est distantia infinita. Contra. Distantia positiua ponit due extrema positiua; ens autem et nichil non sunt duo positiua; ergo etc. Item distantia supponit medium; ens autem et non ens non habent medium, quia inter contradictoria non cadit medium; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 70va: «Alia opinio dicit oppositum quod potest communicari creature quod creet. Et adducuntur ad hoc quatuor rationes, intre quas due sunt quasi negatiue destructrices duas rationes adductas, alie due sunt magis positiue. Prima est ista: propter aliud non uidentur alii ponere quod craetio non communicari possit creature, nisi quia virtus infinita requitur ad creationem propter infinitam distantiam inter ens et nichil; set propter infinitam distantiam inter ens et nichil non requiritur uirtus infinita ad creationem, ut probabo; ergo etc. Maior patet, quia hoc est unum quod uidetur eos principaliter mouere, ut patet per primam rationem. Minor declaratur, quia omnis distantia est inter terminos positiuos [positiuos om. sed i.m. suppl.]; nichil autem terminus positius non est; et ideo sicut nichil non potest esse terminus, sic non potest distare ab ente. Item inter illa non est infinita distantia inter que non est medium; set inter ens et nichil non est aliquod medium, quia contradictoria (contradictio enim est cuius secundum se non est medium)» ↩︎