Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.22

Secundo probatur principaliter quod nulla forma materialis potest creari ab aliqua creatura sic, Forma que creatur prius est naturaliter a causa efficiente quam informet materiam, sed forma materialis non potest esse ab aliqua creatura prius naturaliter quam informet materiam, et cetera. Probatio maioris, quia si forma non est prius naturaliter, quam informet materiam, ergo non accipit esse a causa sua nisi illa actione qua subiectum informaretur ab ea, sed illa informatio est mutatio proprie dicta et non creatio, quare et cetera. Probatio minoris. nulla creatura potest dare forme materiali esse per se, quia si posset dare esse tale posset ipsum conseruare, ita ut per se realiter subsisteret, quod non est possible, quare etc.