Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.20

Ex tertio sic, una intellectio requirit unum obiectum primum et unam formalem rationem obiectiuam, sed hoc non potest dari in proposito, ergo et cetera. Probatio minoris, illud unum obiectum non posset poni nisi essentia angeli, quia omnia ponuntur ab inuicem disparata, sed hoc non potest esse propter duo. Primo quia aliquod intelligibile ab angelo est infinitum. Nullum autem finitum potest esse ratio intelligendi perfecte obiectum infinitum. Secundo quia nihil potest esse ratio cognoscendi plura alterius rationis nisi eminenter contineat omnia illa secundum cognoscibilitatem, et per consequens secundum entitatem, ergo nihil potest esse principium cognoscendi infinita disparata si essent, nisi eminenter contineat infinita. Et sic erit infinitum quod non ponitur de essentia angeli. Et ita probata est prima pars minoris.