Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.2

Item super infinitam distantiam, non potest nisi uirtus infinita; sed inter terminos creationis est distantia infinita; ergo etc. Maior supponitur: Sed minor probatur dupliciter. Primo quia illa distantia est infinita, quia non potest dari maior; sed non potest dari maior distantia quam sit inter ens et nihil; ergo illa est infinita. Secundo, quia inter quecunque contradictoria est equalis distantia cum contradictio sit una oppositio; sed inter Deum et non Deum et inter totum ens et purum nihil est infinita distantia; ergo inter quodcunque ens creabile et nihil sibi correspondens est distantia infinita.