Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.18

Assumptum probatur tripliciter. Prima ex finitate intellectionis. Secundo ex finitate intellectus angelici. Tertio ex finitate essentie angeli. Ex primo sic, si unicum esset intelligere respectu infinitorum obiectorum disparatorum includeret in se emininenter [sic!] perfectiones infinitarum intellectionum que nate essent haberi respectu illorum, sed non posset continere eminenter, nisi esset in infinitum intensiue, quia ubi ille intellectiones essent secundum proprias rationes, ibi essent infinite perfectiones alterius rationis propter obiecta que posita sunt infinita esse, et disparata, ergo ubi sunt eminenti modo oportet quod inueniatur aliqua infinitas non extensiua, quia illam tollit unitas actus, ergo intensiua quod est impossibile.