Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.17

Minor probatur quantum ad duas eius partes. Et primo quantum ad hanc quod intellectio angeli sit accidens, quia non repugnat intellectui angeli distincte intelligere quodcunque intelligibile etiam si intelligibilia possent esse infinita alterius rationis, et ita disparata quod nullum eorum esset principium cognoscendi alterum. Nam istis positis ex parte intelligibilis, non inuenitur ex parte intellectus repugnantia quin possit intelligere distincte et perfecte quod libet illorum et omnia illa, sed constat quod repugnantia est dicere quod posset hoc facere per unicam intellectionem, ergo non repugnat angelo habere aliam et aliam intellectionem, hoc autem non posset esse si intellectio esset idem realiter cum substantia angeli, ergo est accidens.