Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad hoc dicendum est quod minor est falsa, quia esse domus in anima est uerius esse et perfectius quam esse eius in re extra. Esse enim domus in anima est ipsa cognitio anime a qua domus denominatur cognita, et hec cognitio est quedam naturalis perfectio anime, forma autem domus extra non est nisi ordo et compositio partium que est aliquid accidentale et imperfectius ipsa cognitione, et ita perfectius non est ab imperfectione sed e conuerso, ueruntamen, quanuis cognitio domus sit perfectior quam forma domus, tamen esse cognitum domus non est uerus esse domus quam esse eius in re extra, quia non est eius esse formale sed cognoscentis, semper tamen est simpliciter perfectus, ubi autem substantia esset cognita, ibi cognitio que esset accidens semper esset omni modo imperfectior ipsa re cognita. Et ideo nulla cognitio que esset accidens potest esse principium producendi substantiam, nec per consequens creandi. Et sic probata est maior rationis principalis, et instantie contra eam euacuate.