Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.14

Et confirmatur istud, quia ubi accidentia sunt instrumenta substantie generantis non attingunt terminum principalem, sed tantummodo quandam dispositionem sicut apparet de qualitatibus alterarionis etiam elementorum que non attingunt formam substantialem. Alioquin qualitas esset principium immediate actiuum in materiam receptiuam forme substantialis quod est inconueniens, quia quod non potest recipi nisi substantia composita in essendo nec potest agere nisi in substantiam compositam, et ita non in materiam. Per hoc patet quomodo sit illud intelligendum quod dicitur secundo de anima de calore. Calor enim pro tanto est instrumentum anime generando carnem animatam pro quanto in alteratione preuia ad generationem est principium alterandi, non quia in instanti generationis attingat formam carnis tanquam termini, sicut nec attingit materiam substantialem carnis tanquam passum.