Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.13

Sed istud non ualet, quia omne instrumentum uel attingit effectum principalem uel disponit ad ipsum. Neutrum potest dari in creatione. Non primum quod accidens possit attingere principalem effectum, scilicet substantiam, quia si principale agens esset agens uniuocum, non requireret necessario aliquod agens medium inter formam suam et effectum. Agens autem equiuocum est perfectius uniuoco, ergo non necessario requireret medium, et per consequens non habet instrumentum per quod agat tantum. Nec secundum quod possit esse dispositio preuia, quia nihil supponitur creationi quo disponatur.