Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.7

Sic adhuc dicunt quidam 1 quod nec isto modo creare potest communicari creature. Conuertuntur enim secundum eos hoc quod, si nichil supponitur ex parte facti, nec ex parte agentis, et si aliquid supponitur ex parte agentis, oportet necessario aliquid supponi ex parte facti. Rationes autem eorum posite sunt in arguendo.


  1. quidam] cf. e.g. Aeg. Rom., Quodl., V, 1, resp. (263a-b): «Fuerunt autem quidam volentes via media incedere, dicentes, quod non potuerit communicari creature, quod ageret, absque eo quod praesupponat aliquid ex parte agentis: potuerit tamen ei communicari, licet non fuerit communicatum, quod ageret non presupponendo aliquid ex parte acti. Sed haec duo dividere ab invicem est impossibile: Quia sicut agens se habet ad agens, ut in aliis nostris quaestionibus diximus, sic effectus se habet ad effectum; Si enim agens presupponat agens, effectus agentis de necessitate presupponet effectum alterius agentis: Vt, si agens creatum praesupponat agens diuinum a quo in agendo reguletur, et applicetur, effectus agentis creati presupponet effectum agentis diuini, siue Dei, in quo recipiatur, quod satis declaratum est periam dicta. Nam quia agens creatum de necessitate preesupponit agens diuinum, et de necessitate agit ut organum ejus, ideo de necessitate agit ut applicatum: et per consequens, de necessitate presupponit aliquid ex parte acti, ad quod applicetur: omne ergo agens presupponens, a quo applicetur, de necessitate presupponit effectum, ad quem applicetur: si enim nihil presupponeret ex parte acti, siue ex parte effectus, sed posset totum producere, ageret principaliter, et ut non applicatum ab alio, et per consequens presupponeret aliquid ex parte agentis. Sicut enim non potest communicari agenti creato, quod non agat in uirtute Dei, et ut organum Dei, sic fieri non potest, quod effectus agentis creati non presupponat effectum Dei» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.11

Et sic adhuc dicunt quidam quod nec isto modo potest communicari creature quod creet. Quod probant inductiue in diuersis creaturis. Primo de creatura spirituali (sicut est angelus). Et hoc sic, nullus actus accidentalis necessario requiritur in creante subitantiam tanquam prior necessario ipso termino creationis, sed intellectio angeli est quidam actus sibi accidentalis qui necessario requiritur in angelo tanquam prior quocunque producto per angelum ad extra, ergo angelus nullus potest creare aliquam substantiam. Maior probatur, quia ille actus qui est necessario prius termino creations, aut requiritur tanquam actus productiuus termini, aut tanquam formale principium productiuum eius. Exemplum primi est de calefactione respectu caloris causati in ligno. Exemplum secundi est de calore in igne respectu calefactionis ligni. Primo modo non requiritur aliquis actus accidentalis in creante, quia actus productiuus termini, et terminus productus sunt in eodem, ergo ad producendum aliquid extra non requiritur in producente aliquis actus manens qui sit actus productionis. Nec secundo modo, quia actus accidentalis non potest esse formale principium creandi substantiam, quia omnis forma actiua requirens potentiam receptiuam in essendo necessario requirit potentiam passiuam in agendo, alioquin terminus actionis esset absolutior principio suo, quod est inconueniens, quia absolutio a materia dicit perfectionem, terminus autem productus non potest esse perfectior principio suo productiuo. Cum ergo omnis actus accidentalis in agente supponat potentiam receptiuam in essendo, sequitur quod requirat potentiam receptiuam in agendo, et ita non poterit esse principium creandi cum creatio nihil supponat, et sic probata est maior. Postea probabitur minor.