Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.6

Alio modo potest intelligi quod nichil supponatur ex parte facti, licet creans innitatur priori agenti. Et istud potest esse dupliciter. Vno modo quod communicetur creatio secundum totum ambitum, et istud non potest esse, quia cui potest communicari creatio secundum totum suum ambitum, illud potest creare omne creabile; set nulla creatura potest creare omne creabile (saltem se ipsam, que est de numero creabilium); ergo etc. Alio modo quod communicetur creatio quantum ad aliquem specialem effectum.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.10

Alio modo potest intelligi quod nihil supponatur ex parte facti, licet creans innitatur priori agenti. Et istud potest esse dupliciter. Vno modo quod communicetur creatio secundum totum ambitum, et istud non potest esse, quia cui potest communicari creatio secundum suum totum ambitum, illud potest creare omne creabile. Sed nulla creatura potest creare omne creabile (saltem seipsam que est de numero creabilium) ergo et cetera. Alio modo quod communicetur creatio seu potentia creandi quantum ad aliquem specialem effectum.