Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.2.1

Secundo queritur utrum potentia creandi possit communicari creature. Videtur quod non, quia cui 1 non potest communicari quod sit primum agens simpliciter ei non potest communicari quod agat nullo supposito; set creature non potest communicari quod sit primum agens simpliciter, quia iam non esset creatura, set creator; ergo etc.

Minor patet.

Probatio 2 maioris, quia quanto agens est superius, tanto pauciora supponit, sicut pauciora supponit natura, que solum supponit materiam, quam ars, que supponit ens actu. Et hoc quia ars nature innititur tamquam priori agenti. Set agens supremum ut Deus sicut nulli alii agenti innititur, ita nichil ex parte facti supponit. Ex quo uidetur quod per hoc competit alicui agenti quod nichil supponat ex parte facti, quia est primum agens simpliciter non innixum alteri, et ideo cui non potest communicari unum nec alterum. Et hec fuit maior.


  1. cui ... agat nullo supposito] cf. Ioh. Paris., Super Sent., II, 1, 6 (35,84-89) • Thom., Super Sent., II, 1, 1, 3, sol. (22) ↩︎

  2. Probatio … hec fuit maior] cf. Ioh. Paris., Super Sent., II, 1, 6 (30,27-34 et 35,82-84) • Cf. etiam Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 42ra: «Ad evidentiam primi sciendum quod creatio est productio alicuius nullo presupposito; quod autem actio nichil presupponit potest esse dupliciter: uno modo quando nichil presupponatur a parte agentis vel producentis; alio modo quod nichil supponat ex parte passi vel producti, quia scilicet producit totum effectum nichil presupponens. Primo modo non potest communicari quod nichil presupponat ex parte agentis cui non potest communicari quod non innitatur vel conservetur ab alio; sed creature non potest communicari quin innitatur et conservetur ab alio; ergo etc. Maior patet, quia sicut agere presupponit esse, ita quod innititur alteri quantum ad agere innititur quantum ad esse et econverso, quia agens sequitur esse, ideo quod innititur alteri quantum ad esse et quantum ad agere. Minor patet, quia illud poneret creaturam extra limites creature, quia creatura de se habet non esse, ideo si non inniteretur alio a quo habet esse, sed per se ipsam haberet esse, iam non esset creatura; ideo etc. Alio modo potest intelligi quod nichil presupponitur ex parte effectus producti nec sicut ex quo nec sicut in quo. Et quantum ad hoc est opinio primo communior et minor quod non potest communicari creature quod creet nichil supposito ex parte effectus quocumque modo nec etiam instrumentaliter. Quod probant primo ex parte potentie creative sic: virtus infinita non potest communicari creature virtus creativa cum infinita; ergo etc. Maior patet, quia in essentia finita qualis est essentia cuiuslibet creature non potest esse virtus infinita. Minor etiam declaratur, quia tanto maior virtus requiritur in sgente quanto maior est distantia inter terminos actionis. Vnde maior virtus requiritur ad calefaciendum frigidum quam tepidum; distantia autem infinita est inter ens simpliciter, et [et: quia cod.] nichil, quia nulla est ibi [ibi: in sed del et i.m. corr.] proportio; ergo infinita vitus requiritur ad hoc quod aliquid fiat simpliciter ex nichilo; virtus autem creativa est infinita; ergo etc. Secundo ex parte agentium sic: in agentibus ordinatis quanto est posterius tanto plura supponit; sed Deus solus est simpliciter ens primum, et non creatura; ergo etc. Tertio, illud solum agens potest totum producere quantum est in actu; sed solus Deus totus est in actu; ergo etc. Maior patet, quia unumquodque agit secundum quod est in actu et ideo si non est totum in actu, non potest totum producere [producere: agere sed del. et i.m. corr.], quia non se toto agit, cum aliquid sit in eo in potentia. Minor quia in omni creatura est aliquid potentiale, cum omnis creatura sit aliquo modo cum potentia. Quarto sic: sicut se habet causa secunda ad causam primam, ita effectus secunde ad effectum prime; sed causa secunda necessario presupponit primam; ergo effectus secunde supponit effectum prime, et sic non creat. Maior patet, quia secundum conditionem et ordinem causarum accipitur ordo in effectibus. Minor accipitur ex commento prime propositionis De causis » — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 70va-b: «Item, ordo reductionis creaturarum in Deum proportionatur ordini productionis creaturarum a Deo; set una creatura reducitur in Deum per aliam creaturam; ergo a Deo una res creatur per aliam. Contra. Damascenus anathematizat illos qui ponunt intelligentias creatrices. Circa questionem istam ponuntur quatuor. Primo illud in [quo suppl.: om. cod.] omnes conueniunt circa questionem istam. Secundo tangetur illa opinio que [opinio que om. sed s.v. add.] ponit quod creatura non potest creare. Tertio opinio opposita. Quarto soluentur rationes utriusque opinionis. Ad evidentiam primi sciendum quod creatio est productio alicuius nullo presupposito; quod autem aliquid in actione uel productione sua nichil presupponat potest intelligi dupliciter: uno modo quod nichil supponat ex parte agentis uel producentis; alio modo quod nichil presupponat ex parte producti. Primo modo secundo omnes non potest communicari creature quod producat aliquid nullo presupposito. Ratio est, quia cui non potest communicari quod non innitatur alteri agenti priori non potest communicari quod producat aliquid nullo presupposito ex parte agentis, quia quod priori agenti innititur prius agens presupponit; set creature communicari non potest quin priori agenti innitatur in actione sua (eodem modo sibi posset communicari quod non esset ab alio agente, quia semper effectus innititur sue cause; si sit causa conseruans, tunc enim innititur ei inesse, et per consequens in aliis); ergo creature communicari non potest quod producat aliquid nullo presupposito ex parte agentis. Alio modo potest intelligi quod nichil presupponat ex parte effectus producti, et sic dicunt quidam quod non potest communicari creature quod creet. Et adducunt ad hanc opinionem decem rationes, quarum prima accipitur ex parte potentie creatiue sic: virtus infinita non potest communicari creature; sed virtus creativa est infinita; ergo etc. Maior patet, quia virtus infinita non potest esse in essentia finita. Maior declaratur, quia tanto oportet quod sit maior virtus agentis quanto est maior distantia inter terminos actionis, ut maior virtus requiritur ad calefaciendum frigidum quam tepidum; sed inter ens et non est est infinita distantia, quia non potest esse maior; ergo infinita virtus requiritur ad hoc quod aliquid simpliciter fiat de nichilo; virtus ergo creativa est infinita. Secunda ratio accipitur ex parte agentis sic: illud solum agens potest totum producere quod totum est in actu; sed solus Deus totus est actus, non creatura; ergo etc. Maior patet, quia unumquodque agit secundum quod est actu et totum, per consequens agit quod totum est actu; sed illud quod non est totum actu, sicut non se toto agit, ita nec totum agit vel producit. Minor patet [patet *om. sed s.v. suppl.], quia in omni creatura est permistio aliqua potentie ex eo quod omnis creatura composita est. Tertia etiam ratio accipitur ex parte agentis sic: agens quanto prius tanto in actione sua pauciora supponit et quanto posterius tanto plura; sed solus Deus est agens simpliciter primum, non creatura; ergo solus Deus in actione sua nichil presupponit, et hoc est creare; ergo etc. Maior patet, quia videmus quod ars posterior est natura, ideo plura supponit quam natura, scilicet materiam et formam; sed natura solum materiam, Deus nichil. Minor de se patet. Alie tres rationes accipiuntur ex ordine agentium. Prima esta ista: sicut se habet causa ad causam, sic effectus ad effectum; sed causa secunda supponit causam primam; ergo effectus cause secunde effectum cause prime; sed quod supponit aliquid ex parte effectus non creat; ergo etc. Maior patet, quia secundum conditionem et ordinem causarum accipitur ordo in effectibus. Minor accipitur ex commento prime propositionis De causis» • Cf. Aeg. Rom., Report., II, 5 (200,19‑24) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.4.1

Secundo principaliter queritur, utrum potentia creandi possit communicari creature. Arguitur quod non. Primo sic, cui non potest communicari quod sit primum agens simpliciter ei non potest communicari quod agat nullo supposito; sed creature non potest communicari quod sit primum agens simpliciter, quia iam non esset creatura, sed creator; ergo etc.

Minor patet.

Probatio maioris, quia quanto agens est superius tanto pauciora supponit, sicut pauciora supponit natura, que solum supponit materiam quam ars que supponit ens actu. Et hoc est, quia ars nature innititur tanquam priori agenti. Sed agens supremum ut Deus sicut nulli alii agenti innititur, ita nihil ex parte facti supponit. Ex quo uidetur quod per hoc competit alicui agenti quod nihil presupponat ex parte facti, quia est primum agens simpliciter non innixum alteri, et ideo cui non potest communicari unum nec alterum. Et hec fuit maior1.


  1. Probatio … maior] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 42ra: «Ad evidentiam primi sciendum quod creatio est productio alicuius nullo presupposito; quod autem actio nichil presupponit potest esse dupliciter: uno modo quando nichil presupponatur a parte agentis vel producentis; alio modo quod nichil supponat ex parte passi vel producti, quia scilicet producit totum effectum nichil presupponens. Primo modo non potest communicari quod nichil presupponat ex parte agentis cui non potest communicari quod non innitatur vel conservetur ab alio; sed creature non potest communicari quin innitatur et conservetur ab alio; ergo etc. Maior patet, quia sicut agere presupponit esse, ita quod innititur alteri quantum ad agere innititur quantum ad esse et econverso, quia agens sequitur esse, ideo quod innititur alteri quantum ad esse et quantum ad agere. Minor patet, quia illud poneret creaturam extra limites creature, quia creatura de se habet non esse, ideo si non inniteretur alio a quo habet esse, sed per se ipsam haberet esse, iam non esset creatura; ideo etc. Alio modo potest intelligi quod nichil presupponitur ex parte effectus producti nec sicut ex quo nec sicut in quo. Et quantum ad hoc est opinio primo communior et minor quod non potest communicari creature quod creet nichil supposito ex parte effectus quocumque modo nec etiam instrumentaliter. Quod probant primo ex parte potentie creative sic: virtus infinita non potest communicari creature virtus creativa cum infinita; ergo etc. Maior patet, quia in essentia finita qualis est essentia cuiuslibet creature non potest esse virtus infinita. Minor etiam declaratur, quia tanto maior virtus requiritur in sgente quanto maior est distantia inter terminos actionis. Vnde maior virtus requiritur ad calefaciendum frigidum quam tepidum; distantia autem infinita est inter ens simpliciter, et [et: quia cod.] nichil, quia nulla est ibi [ibi: in sed del et i.m. corr.] proportio; ergo infinita vitus requiritur ad hoc quod aliquid fiat simpliciter ex nichilo; virtus autem creativa est infinita; ergo etc. Secundo ex parte agentium sic: in agentibus ordinatis quanto est posterius tanto plura supponit; sed Deus solus est simpliciter ens primum, et non creatura; ergo etc. Tertio, illud solum agens potest totum producere quantum est in actu; sed solus Deus totus est in actu; ergo etc. Maior patet, quia unumquodque agit secundum quod est in actu et ideo si non est totum in actu, non potest totum producere [producere: agere sed del. et i.m. corr.], quia non se toto agit, cum aliquid sit in eo in potentia. Minor quia in omni creatura est aliquid potentiale, cum omnis creatura sit aliquo modo cum potentia. Quarto sic: sicut se habet causa secunda ad causam primam, ita effectus secunde ad effectum prime; sed causa secunda necessario presupponit primam; ergo effectus secunde supponit effectum prime, et sic non creat. Maior patet, quia secundum conditionem et ordinem causarum accipitur ordo in effectibus. Minor accipitur ex commento prime propositionis De causis » — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 70va-b: «Item, ordo reductionis creaturarum in Deum proportionatur ordini productionis creaturarum a Deo; set una creatura reducitur in Deum per aliam creaturam; ergo a Deo una res creatur per aliam. Contra. Damascenus anathematizat illos qui ponunt intelligentias creatrices. Circa questionem istam ponuntur quatuor. Primo illud in [quo suppl.: om. cod.] omnes conueniunt circa questionem istam. Secundo tangetur illa opinio que [opinio que om. sed s.v. add.] ponit quod creatura non potest creare. Tertio opinio opposita. Quarto soluentur rationes utriusque opinionis. Ad evidentiam primi sciendum quod creatio est productio alicuius nullo presupposito; quod autem aliquid in actione uel productione sua nichil presupponat potest intelligi dupliciter: uno modo quod nichil supponat ex parte agentis uel producentis; alio modo quod nichil presupponat ex parte producti. Primo modo secundo omnes non potest communicari creature quod producat aliquid nullo presupposito. Ratio est, quia cui non potest communicari quod non innitatur alteri agenti priori non potest communicari quod producat aliquid nullo presupposito ex parte agentis, quia quod priori agenti innititur prius agens presupponit; set creature communicari non potest quin priori agenti innitatur in actione sua (eodem modo sibi posset communicari quod non esset ab alio agente, quia semper effectus innititur sue cause; si sit causa conseruans, tunc enim innititur ei inesse, et per consequens in aliis); ergo creature communicari non potest quod producat aliquid nullo presupposito ex parte agentis. Alio modo potest intelligi quod nichil presupponat ex parte effectus producti, et sic dicunt QVIDAM quod non potest communicari creature quod creet. Et adducunt ad hanc opinionem decem rationes, quarum prima accipitur ex parte potentie creatiue sic: virtus infinita non potest communicari creature; sed virtus creativa est infinita; ergo etc. Maior patet, quia virtus infinita non potest esse in essentia finita. Maior declaratur, quia tanto oportet quod sit maior virtus agentis quanto est maior distantia inter terminos actionis, ut maior virtus requiritur ad calefaciendum frigidum quam tepidum; sed inter ens et non est est infinita distantia, quia non potest esse maior; ergo infinita virtus requiritur ad hoc quod aliquid simpliciter fiat de nichilo; virtus ergo creativa est infinita. Secunda ratio accipitur ex parte agentis sic: illud solum agens potest totum producere quod totum est in actu; sed solus Deus totus est actus, non creatura; ergo etc. Maior patet, quia unumquodque agit secundum quod est actu et totum, per consequens agit quod totum est actu; sed illud quod non est totum actu, sicut non se toto agit, ita nec totum agit vel producit. Minor patet [patet *om. sed s.v. suppl.], quia in omni creatura est permistio aliqua potentie ex eo quod omnis creatura composita est. Tertia etiam ratio accipitur ex parte agentis sic: agens quanto prius tanto in actione sua pauciora supponit et quanto posterius tanto plura; sed solus Deus est agens simpliciter primum, non creatura; ergo solus Deus in actione sua nichil presupponit, et hoc est creare; ergo etc. Maior patet, quia videmus quod ars posterior est natura, ideo plura supponit quam natura, scilicet materiam et formam; sed natura solum materiam, Deus nichil. Minor de se patet. Alie tres rationes accipiuntur ex ordine agentium- Prima esta ista: sicut se habet causa ad causam, sic effectus ad effectum; sed causa secunda supponit causam primam; ergo effectus cause secunde effectum cause prime; sed quod supponit aliquid ex parte effectus non creat; ergo etc. Maior patet, quia secundum conditionem et ordinem causarum accipitur ordo in effectibus. Minor accipitur ex commento prime propositionis De causis» ↩︎