Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.31

Nunc1 uero restat ostendere secundum, scilicet quod repugnat motui uel creature sub motu fuisse ab eterno. Quod patet sic: In quibuscumque est dare primum et ultimum illa sunt finita; set in reuolutionibus celi acceptis seu preteritis necesse est dare primam reuolutionem et ultimam; ergo necessario precesserunt reuolutiones finite et non infinite; set motus constans ex reuolutionibus finitis quantitate et numero non potest esse ab eterno; ergo etc.

Maior patet, set minor probatur, quia in omnibus preteritis reuolutionibus fuit ordo durationis, ita quod numquam fuerunt due simul, set semper una post aliam in post sumendo uel ante aliam in ante sumendo; igitur cum quelibet accepta sit et omnes, aut est accepta aliqua antequam nulla aut non. Si sit accepta aliqua antequam nulla, habeo propositum, quia illa erit prima; nunc uero est dare ultimam acceptam, scilicet hodiernam; ergo etc. Si uero non sit dare aliquam reuolutionem antequam alia non sit accepta, contra: ante omnes nulla fuit. Perinde autem est quod ante omnes etiam coniunctim acceptas fuerit aliqua alia ab omnibus coniunctim acceptis et quod ante quamlibet acceptam fuerit aliqua alia, quia non sunt accepte nisi quodam ordine una ante aliam et numquam plures et simul; ergo non sunt omnes accepte nisi sit accepta aliqua que includat omnes, alioquin inter coniunctim acceptas non esset ordo.


  1. Nunc … non esset ordo] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40ra-b: «Secundo sic: omnis duratio habens primum et ultimum, necessario est finita; duratio motus celi habet primum et ultimum; ergo etc. Maior patet, quia in infinito non est primum nec ultimum. Minor probatur [probatur: patet sed exp. et s.v. corr.], quia est dare primam et ultimam revolutionem in motu celi. Ultimam, quia hodiernam; primam etiam. Probatio, quia revolutiones sic precesserint quod numquam fuerunt duo simul, sed una accepta fuit ante aliam; aut igitur in ante sumendo est devenire ad aliquam revolutionem ante quam non fuit alia. Et sic habeo primam revolutionem. Aut non est devenire ad aliquam ante quam non fuerit alia; sed est verum dicere quod ante quamlibet semper fuerit alia. Si autem ante quamlibet semper [semper om. sed i.m. suppl.] fuerit alia, ergo ante omnem vel omnes fuit alia; sed hoc est impossibile, scilicet quod ante omnes fuerit alia, sicut est impossibile quod preter omnes sit alia; ergo impossibile est quin sit devenire ad aliquam primam revolutionem, ante quam sit alia. Non sunt igitur infinite»» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68va: «Secundo sic: omnis duratio habens primum et ultimum necessario est finita; set duratio motus celi habet primum et ultimum; ergo etc. Maior patet: in infinito enim non est primum et ultimum. Minor probatur, quia est dare primam et ultimam revolutionem in motu celi. Ultimam quidem, quia hodiernam; primam etiam. Probatio, quia revolutiones sic precesserunt quod nunquam fuerunt due simul, set semper una accepta fuit ante aliam, aut igitur in ante sumendo est devenire ad aliquam revolutionem ante quam non fuit alia et sic habeo primam. Aut non est devenire ad aliquam revolutionem ante quam non fuerit alia; set ante quamlibet fuit semper alia. Si autem [autem om. sed s.v. suppl.] ante quamlibet fuit alia, ante omnem vel omnes fuit alia; sed hoc est impossibile, quod ante omnes fuerit alia, sicut impossibile est quod preter omnes sit alia; ergo impossibile est quod non sit divenire ad aliquam primam revolutionem ante quam non sit alia. Non sunt igitur infinite» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.9

Responsio. Repugnat motui et cuicunque creature sub motu fuisse ab eterno. Quod patet primo sic: In quibuscunque est dare primum et ultimum illa sunt finita; sed in reuolutionibus celi acceptis seu preteritis que sunt preterite uel esse potuerunt necesse est dare primam reuolutionem et ultimam; ergo necessario precesserunt reuolutiones finite et non infinite; sed motus constans ex reuolutionibus finitis quantitate et numero non potest esse ab eterno; ergo etc. Maior patet, sed minor probatur, quia in omnibus preteritis reuolutionibus fuit ordo durationis, ita quod nunquam fuerunt plures simul, sed semper una post aliam in post sumendo uel una ante aliam in ante sumendo; ergo cum quelibet accepta sit et omnes, ex quo quelibet et omnes sunt preterite, et prius necessario fuerunt presentes, aut est accepta aliqua antequam nulla aut non. Si sit accepta aliqua antequam nulla, habetur propositum, quia illa erit prima; nunc uero est dare ultimam acceptam, scilicet hodiernam; ergo etc. Si uero ne sit dare aliquam reuolutionem antequam alia non sit accepta, contra: ante omnes coniunctim acceptas nulla fuit prior. Perinde autem est quod ante omnes etiam coniunctim acceptas fuerit aliqua alia ab omnibus coniunctim acceptis et quod ante quamlibet acceptam fuerit aliqua alia, quia non sunt accepte nisi quodam ordine una ante aliam et nunquam simul plures; ergo non sunt omnes accepte nisi sit aliqua accepta que includat omnes, alioquin inter coniunctim acceptas non esset ordo1.


  1. Repugnat … ordo] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40ra-b: «Secundo sic: omnis duratio habens primum et ultimum, necessario est finita; duratio motus celi habet primum et ultimum; ergo etc. Maior patet, quia in infinito non est primum nec ultimum. Minor probatur [probatur: patet sed exp. et s.v. corr.], quia est dare primam et ultimam revolutionem in motu celi. Ultimam, quia hodiernam; primam etiam. Probatio, quia revolutiones sic precesserint quod numquam fuerunt duo simul, sed una accepta fuit ante aliam; aut igitur in ante sumendo est devenire ad aliquam revolutionem ante quam non fuit alia. Et sic habeo primam revolutionem. Aut non est devenire ad aliquam ante quam non fuerit alia; sed est verum dicere quod ante quamlibet semper fuerit alia. Si autem ante quamlibet semper [semper om. sed i.m. suppl.] fuerit alia, ergo ante omnem vel omnes fuit alia; sed hoc est impossibile, scilicet quod ante omnes fuerit alia, sicut est impossibile quod preter omnes sit alia; ergo impossibile est quin sit devenire ad aliquam primam revolutionem, ante quam sit alia. Non sunt igitur infinite»» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68va: «Secundo sic: omnis duratio habens primum et ultimum necessario est finita; set duratio motus celi habet primum et ultimum; ergo etc. Maior patet: in infinito enim non est primum et ultimum. Minor probatur, quia est dare primam et ultimam revolutionem in motu celi. Ultimam quidem, quia hodiernam; primam etiam. Probatio, quia revolutiones sic precesserunt quod nunquam fuerunt due simul, set semper una accepta fuit ante aliam, aut igitur in ante sumendo est devenire ad aliquam revolutionem ante quam non fuit alia et sic habeo primam. Aut non est devenire ad aliquam revolutionem ante quam non fuerit alia; set ante quamlibet fuit semper alia. Si autem [autem om. sed s.v. suppl.] ante quamlibet fuit alia, ante omnem vel omnes fuit alia; sed hoc est impossibile, quod ante omnes fuerit alia, sicut impossibile est quod preter omnes sit alia; ergo impossibile est quod non sit divenire ad aliquam primam revolutionem ante quam non sit alia. Non sunt igitur infinite». ↩︎