Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item1 si mundus fuisset ab eterno, heri precessissent infiniti dies, similiter et hodie; set infinito nichil est maius; ergo tot precessissent heri sicut hodie; set hoc est impossibile, cum hodie sit noua dies addita; ergo etc.
-
Item ... 46 etc.] cf. Thom., S.th., I, 46, 2, arg. 6 • • • Aeg. Rom., Ord., II, 1, 1, 4, 2 (55bA): «Adductis rationibus ex parte mensure, uolumus adducere rationes ex partes infinitatis, que sunt nouem. Prima talis: Si mundus fuisset ab eterno, sequeretur hoc inconueniens, quod in infinito fieret additio, et per consequens, quod infinitum esset maius infinito. Nam cum infinite reuolutiones precesserint, et semper fiant reuolutiones alie, adduntur reuolutiones reuolutionibus infinitis, et est unum infinitum maius alio, quod est contra rationem infiniti, quod sibi fiat additio, et quod unum sit maius alio» • • • Aeg. Rom., Report., II, 7 (204,12‑205,15) ↩︎
Item si mundus ab eterno fuisset, heri precessissent infiniti dies, similiter et hodie; sed infinito nihil est maius; ergo tot precessissent heri sicut hodie; sed hoc est impossibile, cum hodie sit noua dies addita; ergo etc.