Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.34

Et idem est de omnibus que simili modo accipiuntur, sicut circulatio generationis et corruptionis. Ex quo patet quod quidam insufficienter arguunt quod motus ab eterno potuerit esse, quia, ut dicunt, non est impedimentum ex parte motoris, cum sit eternus, nec ex parte mobilis, quia similiter potest esse ab eterno. Nec in spatio, in quo est motus celi, oportet esse aliquod signum in actu in quo oporteat incipere motum, cum motus celi non sit rectus, set circularis; ergo nichil impedit quin motus celi possit esse eternus.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.4

Item si motus celi non posset fuisse ab eterno hoc esset preter aliquod impedimentum quod esset ex parte mouentis, uel mobilis uel spatii. Non ex parte mouentis, quia eternum. Nec ex parte mobilis quod potest esse eternum, ut dictum fuit in precedenti questione. Nec ex parte spatii tanquam oporteat dare aliquod signum a quo primo incipiat motus, cum motus celi non sit rectus, sed circularis; ergo nihil impedit quin motus celi poterit esse ab eterno.