Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.27

Et est notandum quod ARISTOTELES qui posuit motum ab eterno VIII Physicorum uidetur contradicere ei quod dixerat in III libro determinando de infinito. Ibi enim dicit quod infinitum non est aliter possibile esse in potentia accipiendo unum per alterum, sic tamen quod omne acceptum sit finitum semper in successiuis, de quibus posuit exemplum, ut sunt dies et agon et anni. Vnde secundum ipsum in illo passu dies accepti non possunt esse infiniti, quanuis non sint simul, quicquid ipse dicat postea in VIII libro.