Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.50

Ex hoc arguitur sic: Quecumque sunt talia quod nulli eorum repugnat esse nec habent oppositionem adinuicem per quam uno posito aliud destruatur nec successionis in esse necessarium ordinem, talia possunt simul esse sicut successiue (quid enim impediret eorum simultatem, ut uidetur?); set infinitarum animarum productarum uel possibilium produci in infinitis reuolutionibus modo quo statim probatum est nulli earum secundum se repugnat esse, nec comparata ad alteram habet oppositionem, per quam una excludat aliam, nec habet successionis necessarium ordinem; ergo possunt esse simul, sicut possunt esse successiue. Non ualet ergo solutio quam isti dant ad argumentum nec motiuum eorum est sufficiens, quia, si essent infinite anime, quelibet earum haberet eundem ordinem ad Deum et ad alias res quam habent anime que modo sunt, ipsius autem infiniti secundum multitudinem secundum se non oportet querere aliquem ordinem, cum secundum se non sit aliquid unum nec ens.

Dicendum ergo quod impossibile est fuisse reuolutiones infinitas et eodem modo impossibile est esse uel fuisse animas infinitas successiue productas. Dico autem successiue, quia si simul producantur, non est impossibile, causa dicta fuit in I1 libro dist. 43.


  1. I libro dist. 43] cf. supra, I, 43, 2, 8‑21 (113rb‑113vb) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.26

Ex hoc sic arguitur: Quecunque sunt talia quod nulli eorum repugnat esse nec habent oppositionem ad inuicem per quam uno posito aliud destruatur nec successionis in esse necessarium ordinem, talia possunt simul esse sicut successiue (quid enim impediret eorum simultatem nihil, ut uidetur?); sed infinitarum animarum productarum uel possibilium produci in infinitis reuolutionibus modo quo statim probatum est, etiam nulli earum repugnat esse, nec comparata ad alteram habet oppositionem, per quam una excludat aliam, nec habet successionis necessarium ordinem; ergo possunt esse simul, sicut possunt esse successiue. Non ualet ergo solutio quam isti dant ad argumentum nec motiuum eorum est sufficiens, quia, si essent infinite anime, quelibet earum haberet eundem ordinem ad Deum et alias res quem haberent anime que modo sunt, ipsius autem infiniti secundum multitudinem secundum se non oportet querere aliquem ordinem, cum secundum se non sit aliquid unum nec ens.