Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.49

Item, si anima desineret esse cessante reuolutione, siue per naturam siue per uoluntatem diuinam subtrahentem influentiam suam, nullus negaret quin Deus potuisset tot animas produxisse quot reuolutiones. Non enim conceditur infinitas in reuolutionibus et negatur in animabus, nisi quia reuolutiones transeunt et anime manent, et ideo infinitas animarum esset actu et simul, quod non credunt possibile, infinitas autem reuolutionum non est simul, set successiue, quod est possibile. Potest ergo Deus producere tot animas quot fuerunt reuolutiones, quarum quelibet cessaret cessante reuolutione.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.25

Item si anima desineret esse cessante reuolutione, siue per naturam siue per uoluntatem diuinam subtrahentem influentiam suam, nullus negaret quin Deus potuisset tot animas produxisse quot reuolutiones. Non enim conceditur infinitas in reuolutionibus et negatur in animabus, nisi quia reuolutiones trauseunt et anime manent, et ideo infinitas animarum esset actu et simul, quod non credunt possibile, infinitas autem reuolutionum non est simul, sed successiue, quod est possible, ut putant. Potest ergo Deus producere tot animas quot fuerunt reuolutiones, quarum quelibet cessaret cessante reuolutione.