Display to small
Rotate your device or try a larger display
Alii1 soluunt dicentes quod in qualibet reuolutione signata potuit Deus unam animam creare, set non in omnibus absolute loquendo, quia Deus nichil potest producere nisi sub aliquo ordine; infinitum autem omnem ordinem subterfugit; ideo per nullam potentiam possunt infinita produci. Set istud uidetur absque ratione dictum. Si enim in qualibet reuolutione per se accepta et assignata potuit Deus unam animam creare, potuit et in omnibus. Omnes enim possunt et potuerunt signari, etsi non a nobis accipientibus unam post aliam, tamen a Deo considerante simul et actu quamlibet earum et omnes. Quare ergo Deus, qui quamlibet signauit, in qualibet simpliciter unam animam producere non potuit, ut essent tot anime quot reuolutiones pertransite, non uideo.
-
Alii] cf. Ioh. Paris., Super Sent., II, 1, 4 (28,123-131) ↩︎
Alii soluunt dicentes quod in qualibet reuolutione signata potuit Deus animam unam creare, sed non in omnibus absolute loquendo, quia Deus nihil potest producere nisi sub aliquo ordine; infinitum autem omnem ordinem subterfugit; ideo per nullam potentiam possunt infinita produci. Sed illud uidetur absque ratione dictum. Si enim in qualibet reuolutione per se accepta et signata potuit Deus unam animam creare, potuit et in omnibus. Omnes enim possunt et potuerunt signari, etsi non a nobis accipientibus unam post aliam, tamen a Deo consignante simul et actu quamlibet earum et omnem. Quare ergo Deus, qui quamlibet et omnes signauit, in qualibet simpliciter unam animam producere non potuit, ut essent tot anime quot reuolutiones pertransite, non uideo.