Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad1 septimum per idem et dicunt quidam quod ratio non concludit, quia uel potest dici quod unus intellectus sit in omnibus hominibus, sicut posuit COMMENTATOR2, uel potuit mundus fieri sine hominibus, uel finite anime perfecissent et animassent infinita corpora successiue. Potest enim Deus facere quod anima que separatur ab uno corpore perficiat aliud, et secundum hoc non erit necessarium ponere infinitas animas actu. Set istud non ualet, quia non debet defendi ueritas per illud quod est falsum et erroneum. Ponere autem unam animam omnium hominum est falsum et impossibile etiam secundum philosophiam, ut patebit infra, et nichilominus erroneum quoad fidem. Et ideo per hoc non debet nec potest defendi ueritas de possibilitate eternitatis mundi.
Quod autem subditur quod Deus potuit facere mundum sine hominibus aut quod una anima plura corpora animaret, uerum quidem est, set non soluit argumentum. Queritur enim quare non potuit facere mundum cum hominibus, ita quod una anima non informaret plura corpora, nec simul nec successiue, et tunc corruptis hominibus remanerent infinite anime, nec erit assignare rationem quare non sit possibile. Non enim est magis impossibile homines fuisse ab eterno quam quodcumque aliud, nisi quia aliquid est in homine incorruptibile per naturam, scilicet anima intellectiua, in aliis autem nichil. Set istud non ualet, quia quod est corruptibile per naturam potest Deus conseruare per gratiam ne corrumpatur (sicut lapidem), et tunc concludetur id quod de animabus.
Ad ultimam rationem quidam dicunt quod ratio non concludit, quia uel potest dici quod unus intellectus sit in omnibus hominibus, sicut posuit COMMENTATOR, uel potuit mundus fieri sine hominibus, uel finite anime perfecissent et animassent infinita corpora sucessiue. Potest enim Deus facere quod anima que separatur ab uno corpore perficiat aliud, et secundum hoc non erit necessarium ponere infinitas animas actu. Sed istud non ualet, quia non debet defendi ueritas per illud quod est falsum et erroneum. Ponere autem unam animam omnium hominum est falsum et impossibile etiam secundum philosophiam, ut patebit infra; est nihilo minus erroneum secundum fidem. Et ideo per hoc non potest nec debet defendi ueritas de possibilitate eternitatis mundi. Quod autem subditur quod Deus potuit facere mundum sine hominibus aut quod una anima duo uel plura corpora animaret, uerum quidem est, sed non soluit argumentum. Queratur enim quare non potuit facere mundum cum hominibus ita quod una anima non informaret plura corpora, nec simul nec successiue, et tunc corruptis hominibus remanerent infinite anime nec erit assignare rationem quare non sit possibile unum sicut aliud. Non enim est magis impossibile homines fuisse ab eterno quam quandocunque aliud, nisi quia aliquid est in homine incorruptibile per naturam, scilicet anima intellectiua, in aliis autem nihil. Sed illud non ualet, quia quod est corruptibile per naturam potest Deus conseruare per gratiam ne corrumpatur (sicut lapidem), et tunc concludetur illud quod de animabus.