Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.44

Ad quartum dicendum quod bene probat quod motus non potuit esse ab eterno, quod concessum est. Solutio autem quam aliqui1 dant, scilicet quod non est inconueniens infinitas reuolutiones esse pertransitas que numquam fuerunt pertranseunde, set semper pertransite, non ualet, quia contradictionem implicat quod aliquid sit pertransitum quod numquam fuit pertranseundum, sicut quod aliquid sit preteritum quod numquam fuit presens aut futurum.


  1. aliqui … pertransite] cf. Articuli condempn. a Steph. Ep. Paris. anno 1277, 205 (142) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.22

Ad primum autem argumentum respondent quidam sic, quod non est inconueniens infinitas reuolutiones esse pertransitas que nunquam fuerunt pertranseunde, sed semper pertransite. Sed hoc non ualet, quia contradictionem implicat quod aliquid sit pertransitum aut preteritum quod nunquam fuit presens aut futurum.