Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.18

Ad secundum dicendum per idem, quia in indiuiduis asini uel alterius speciei non est dare indiuiduum signatum quin potuerit esse per generationem a simili secundum speciem, sed in tota multitudine indiuiduorum conconiunctim [sic!] accepta necesse est dare aliquod indiuiduum (quodcunque sit illud) quod non est a simili secundum speciem. Cuius ratio est, quia tota species causam habet. Hec autem non potest esse aliquid illius speciei, neque unum neque plura, nisi esset circulatio. Non unum quidem, quia cum illud sit aliquid speciei, nec sit causa sui, non est causa totius speciei, nec plura si non ut circulatio.