Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.17

Ad rationes in oppositum dicendum est, ad primam quod maior est uera accipiendo diuisim et non coniunctim. Quod patet, quia sicut non repugnat uni parti motus habuisse unam alteram ante se, ita non repugnat ei aliam habuisse post se. Vtrunque enim conuenit reuolutioni hesterne, quia alia eam precessit et alia eam secuta est, scilicet hodierna; et idem est de qualibet alia, quia nulli repugnat secundum se aliam precedere et aliam sequi, et tamen impossibile est quod omnes que possunt sequi sint secute. Et eodem modo impossibile est quod omnes que potuerunt precedere precesserint et causa est, quia in his que accipiuntur successiue et ordine quodam potest esse processus in infinitum in accipiendo, sed nunquam in accepto esse, neque in ante sumendo neque post.