Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.16

Item illud quod est de ratione geniti conuenit omni genito non solum per se accepto, sed coniunctim cum aliis sicut quia de ratione medii est quod sit inter extrema, conuenit omni medio non solum per se sumpto, sed omnibus simul sumptis. Nunc est ita quod de ratione geniti per motum seu alterationem precedentem est quod sequatur duratione suum generantem; ergo hoc conuenit omnibus genitis simul sumptis; sed hoc esse non posset ponendo generationem ab eterno; quare etc.