Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.36

Quod autem probatum est de omni successione generaliter potest probari de generatione specialiter sic: Si generatio potuit esse ab eterno, hoc maxime fuisset ponendo uirum et mulierem creatos ab eterno. Immo non uidetur aliter possibile, cum opus1 propagationis supponat opus creationis, quod, si aliter sit possibile, scilicet quod omnes genitos, quemlibet ab aliquo priore et sic semper, nec sit deuenire ad aliquem creatum et non genitum tantum, si hoc modo est possibile generationem fuisse ab eterno, et illo modo similiter, quia homo creatus ab eterno coextitisset cuilibet genito et omnibus. Et ideo secundum ipsum potuit generatio fuisse ab eterno, sicut secundum alium modum; set isto modo non potuit; ergo nullo modo.

Probatio minoris. Homo creatus ab eterno aut prius fuisset et posterius genuisset, et sic generatio non fuisset ab eterno, aut non prius fuisset quam genuisset, set mox, ut fuit, genuit. Set hoc non potest esse. Probatio, quia agens per motum preexistit termino motus non solum natura, set duratione; set generans agit per motum alterationis cuius terminus extrinsecus est generatio; ergo homo generans necessario preexistit omni generationi non solum natura, set duratione. Et sic generatio non potuit esse ab eterno, quia nichil precedit eternum duratione.


  1. opus … supponat opus creationis] cf. Thom., De pot., 3, 10, arg. 14 (70a) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.14

Preter hoc probari potest propriis rationibus quod generatio non potuit esse ab eterno, quia et si esset possibile generationem fuisse ab eterno, hoc maxime fuit ponendo uirum et mulierem creatos ab eterno in quantitate perfecta, et uirtute generandi, sed isto modo non fuit possibile; ergo non quocunque alio modo. Maior probatur, quia si alio modo fuisset possibile generationem fuisse ab eterno, ponendo uidelicet omnes homines fuisse genitos, quemlibet ab alio priore, et sic semper ita ut non esset deuenire ad aliquem creatum, et non genitum, si inquam hoc modo fuit possibile, similiter fuisset possibile primo modo, quia homo creatus ab eterno coextitisset cuilibet homini genito, et omnibus. Et ideo secundum ipsum potuit generatio fuisse quandocunque potuit fuisse secundum alios. Et sic probata est maior. Probatio minoris. Homo creatus ab eterno aut prius fuisset et posterius genuisset, et sic generatio non fuisset ab eterno, aut non prius fuisset quam genuisset, sed mox cum fuisset genuisset. Sed hoc non potest esse. Probatio, quia agens per motum preexistit termino motus non solum natura, sed duratione; sed generans agit per motum alterationis, cuius terminus extrinsecus est generatio; ergo homo generans necessario preexistit omni generationi non solum natura, sed duratione. Et sic generatio non potuerit esse ab eterno, quia nihil precedit eternum duratione.