Display to small
Rotate your device or try a larger display
Set ad hoc respondent aliqui1 dicentes quod argumentum procedit ex falsa ymaginatione, hac scilicet quod in motu celi sint plures reuolutiones, quod non est uerum, cum sit unus2 motus et continuus. Istud autem in nullo impedit rationem, quia, etsi in motu non sint plures reuolutiones distincte per interiectionem quietis, sunt tamen plures signatione sensus et rationis, sicut in quanto continuo, puta in linea, sunt plures partes non quidem actuali diuisione, quia iam non esset ibi continuitas, set signatione. Sicut ergo ad probandum lineam continuam non esse infinitam sufficit probare quod in linea non possunt signari infinite partes equales, puta bipedales, nec tamen propter hoc oportet actu secare lineam, sic ad probandum quod motus continuus infinitus non fuerit sufficit probare quod in ipso non possint signari infinite partes equales, puta reuolutiones, nec oportet eas sic signare quod actu diuidantur interiecta quiete. Patet ergo quod motus uel creatura sub motu non potuit esse ab eterno impediente ordine partium acceptarum, in quibus necessarium est signare primam et ultimam.
Ad hoc autem respondent quidam dicentes quod argumentum procedit ex falsa imaginatione, hac scilicet quod in motu celi sint plures reuolutiones, quod non est uerum cum sit unus et continuus. Istud autem in nullo impedit rationem, quia, etsi in motu non sint plures reuolutiones distincte per interpositionem quietis, sunt tamen plures per signationem sensus et rationis, sicut in quanto continuo, puta in linea, sunt plures partes equales non quidem actuali diuisione, quia iam non esset ibi continuitas, sed signatione. Sicut ergo ad probandum lineam non esse infinitam sufficit probare quod in linea non possint signari infinite partes equales, puta bipedales, nec tamen propter hoc oportet actu secare lineam, sic ad probandum quod motus non fuerit infinitus sufficit probare quod in ipso non possunt signari infinite partes equales reuolutiones, nec oportet eas sic signare quod actu diuidantur interiecta quiete. Patet ergo quod motus uel creatura sub motu non potuit esse ab eterno impediente ordine partium acceptarum in quibus necessarium est signare primam et ultimam.