Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.11

Secundo patet eadem minor sic: Aut inter reuolutiones preteritas fuit aliqua a qua reuolutio hodierna distat in infinitum, aut non. Si sic, illa fuit necessario prima, quia non potest esse maior distantia quam infinita. Si non, ergo non precesserunt infinite reuolutiones, quia quanto plures precesserunt, ante est maior distantia alicuius illarum a reuolutione hodierna. Si ergo a nulla earum distat reuolutio hodierna in infinitum, sequitur quod non precesserunt infinite reuolutiones. Et sic quicquid detur semper, sequitur quod nullo modo potuerunt precessisse reuolutiones infinite. Et ista ratio similis est, et eiusdem efficacie cum illa per quam probatum fuit primo libro quod in entibus est dare necessario primum et perfectissimum, quia sicut in speciebus est ordo perfectionis per se, ita in partibus eiusdem motus est per se ordo durationis. Et sicut ex distantia finita uel infinita secundum gradus perfectionis semper necessario concluditur, quod sit dare primum et summum in perfectione, sic ex distantia finita uel infinita in reuolutionibus motus celi necessario concluditur, quod est dare primam in duratione.