Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.32

Et confirmatur, quia in post sumendo non essent accepte omnes, nisi esset accepta aliqua claudens omnes; ergo nec in ante sumendo. Fieret autem hoc magis manifestum, si in loco cuiuslibet reuolutionis preterite sumeretur aliquid permanens, puta granum milii, et deduceretur in eis ratio preinducta. In tota enim multitudine granorum acceptorum ordine quodam, scilicet quod unum fuerit acceptum ante aliud uel post aliud et nullum aliter, necessario esset dare aliquod granum antequam nullum esset acceptum uel non omnia grana essent accepta propter ordinem acceptionis, ratione cuius unum includit aliud. Sic ergo patet quod in reuolutionibus celi est dare necessario primam et ultimam. Et hoc fuit minor. Vel potest sic formari ratio: Quod necessarium esset ponere in accipiendis, si deueniretur ad hoc quod essent accepte, illud idem necessarium est ponere in iam acceptis; set in accipiendis, si deueniretur ad hoc ut essent accepte, esset dare primam et ultimam; ergo etc.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.10

Et confirmatur, quia in post sumendo non essent accepte omnes, nisi esset aliqua claudens omnes; ergo nec in ante sumendo. Fieret autem hoc magis manifestum, si loco cuiuslibet reuolutionis preterite sumeretur aliquid permanens, puta granum milii, et deduceretur in eis ratio preinducta. In tota enim multitudine granorum acceptorum ordine quodam, scilicet quod unum fuerit acceptum ante aliud uel post aliud et nullum aliter, necesse esset dare aliquod granum antequam nullum acceptum, uel non omnia grana essent accepta propter ordinem acceptionis, ratione cuius unum includit aliud. Sic ergo patet quod in reuolutionibus celi est dare primam et ultimam. Et hoc fuit minor. Vel potest sic formari ratio: Quod necessarium esset ponere in accipiendis, si deueniretur ad hoc quod essent accepte, illud idem necessarium est ponere in iam acceptis; sed in accipiendis, si deueniretur ad hoc ut essent accepte una post aliam, esset dare ultimam; ergo etc.